Properti Elegiae I.i |
![]() |
| CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, |
| contactum nullis ante cupidinibus. |
| tum mihi constantis deiecit lumina fastus |
| et caput impositis pressit Amor pedibus, |
| donec me docuit castas odisse puellas |
| improbus, et nullo vivere consilio. |
| et mihi iam toto furor hic non defuit anno, |
| cum tamen adversos cogor habere deos. |
| Milanion nullos, fugiendo, Tulle, labores |
| saevitiam durae contudit Iasidos. |
| nam modo Partheniis amens errabat in antris, |
| ibat et hirsutas ille videre feras; |
| ille etiam Hylaei percussus vulnere rami |
| saucius Arcadiis rupibus ingemuit. |
| ergo velocem potuit domuisse puellam: |
| tantum in amore preces et bene facta valent. |
| in me tardus Amor non ullas cogitat artes, |
| nec meminit notas, ut prius, ire, vias. |
| at vos, deductae quibus est fallacia lunae |
| et labor in magicis sacra piare focis, |
| en agedum dominae mentem convertite nostrae, |
| et facite illa meo palleat ore magis! |
| tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis |
| posse Cytinaeis ducere carminibus. |
| et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, |
| quaerite non sani pectoris auxilia. |
| fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis, |
| sit modo libertas quae velit ira loqui. |
| ferte per extremas gentis et ferte per undas, |
| qua non ulla meum femina norit iter. |
| vos remanete, quibus facili deus annuit aure, |
| sitis et in tuto semper amore pares. |
| in me nostra Venus noctes exercet amaras, |
| et nullo vacuus tempore defit Amor. |
| hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur |
| cura, neque assiduo mutet amore locum. |
| quod si quis monitis tardas adverterit auris, |
| heu referet quanto verba dolore mea! |
| The Classics Pages are written and designed by Andrew Wilson |