Properti Elegiae I.i |
![]() |
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, |
contactum nullis ante cupidinibus. |
tum mihi constantis deiecit lumina fastus |
et caput impositis pressit Amor pedibus, |
donec me docuit castas odisse puellas |
improbus, et nullo vivere consilio. |
et mihi iam toto furor hic non defuit anno, |
cum tamen adversos cogor habere deos. |
Milanion nullos, fugiendo, Tulle, labores |
saevitiam durae contudit Iasidos. |
nam modo Partheniis amens errabat in antris, |
ibat et hirsutas ille videre feras; |
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami |
saucius Arcadiis rupibus ingemuit. |
ergo velocem potuit domuisse puellam: |
tantum in amore preces et bene facta valent. |
in me tardus Amor non ullas cogitat artes, |
nec meminit notas, ut prius, ire, vias. |
at vos, deductae quibus est fallacia lunae |
et labor in magicis sacra piare focis, |
en agedum dominae mentem convertite nostrae, |
et facite illa meo palleat ore magis! |
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis |
posse Cytinaeis ducere carminibus. |
et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, |
quaerite non sani pectoris auxilia. |
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis, |
sit modo libertas quae velit ira loqui. |
ferte per extremas gentis et ferte per undas, |
qua non ulla meum femina norit iter. |
vos remanete, quibus facili deus annuit aure, |
sitis et in tuto semper amore pares. |
in me nostra Venus noctes exercet amaras, |
et nullo vacuus tempore defit Amor. |
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur |
cura, neque assiduo mutet amore locum. |
quod si quis monitis tardas adverterit auris, |
heu referet quanto verba dolore mea! |
The Classics Pages are written and designed by Andrew Wilson |