Talibus orabat dictis arasque tenebat;

cum sic orsa loqui vates: "sate sanguine divum,

Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;

noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

sed revocare gradum superasque evadere ad auras,

hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit

Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,

dis geniti potuere. tenent media omnia silvae,

Cocytusque sinu labens circumvenit atro.

quod si tantus amor menti, si tanta cupido

bis Stygios innare lacus, bis nigra videre

Tartara, et insano iuvat indulgere labori;

accipe, quae peragenda prius. latet arbore opaca

aureus et foliis et lento vimine ramus,

Iunoni infernae dictus sacer: hunc tegit omnis

lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.

sed non ante datur telluris operta subire

auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.

hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus

instituit. primo avulso non deficit alter

aureus, et simili frondescit virga metallo.

ergo alte vestiga oculis et rite repertum

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,

si te fata vocant; aliter non viribus ullis

vincere nec duro poteris convellere ferro."


Continue with linking narrative?

Switch to Translation?