Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.

navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda

per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,

sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:

"quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,

fare age quid venias iam istinc, et comprime gressum.

umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:

corpora viva nefas Stygia vectare carina.

nec vero Alciden me sum laetatus euntem

accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,

dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.

Tartareum ille manu custodem in vincla petivit

ipsius a solio regis traxitque trementem;

hi dominam Ditis thalamo deducere adorti."

quae contra breviter fata est Amphrysia vates:

"nullae hic insidiae tales; absiste moveri;

nec vim tela ferunt: licet ingens ianitor antro

aeternum latrans exsangues terreat umbras;

casta licet patrui servet Proserpina limen.

Troius Aeneas, pietate insignis et armis,

ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.

si te nulla movet tantae pietatis imago,

at ramum hunc" (aperit ramum qui veste latebat)

"agnoscas." tumida ex ira tum corda residunt.

nec plura his. ille admirans venerabile donum

fatalis virgae longo post tempore visum

caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat.

inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,

deturbat laxatque foros; simul accipit alveo

ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba

sutilis et multam accepit rimosa paludem.

tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque

informi limo glaucaque exponit in ulva.


Continue with the linking narrative?

Switch to translation?